Liber Numeri*

Caput 33: Versus 34

Hebrona.ID.Transitus, id est mundus.Praeterit enim figura hujus mundi,in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebraeus, id est transitor, qui dicere potest:Transiens, videbo visionem hanc magnamExod. 3.; unde:Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos.Psal. CXXVIII.ORIG.Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere.
(* Traductions européennes)